The Guild of St George

Guild of St George Martyr 1

RG1/01/01: Foundation charter of the Dublin Guild of St. George, issued by Henry VI
Dublin, 27 June 1426

Formerly sealed on scrip of parchment, white wax
Size: 250mm x 470mm

- Next

 

Henricus Dei gracia rex Anglie et Ffrancie et dominus Hibernie omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem. Sciatis quod de gracia nostra speciali, de assensu carissimi consanguinei nostri Jacobi le Botiller, comitis de Ormond, justiciarii nostri terre nostre Hibernie, et consilii nostri in eadem terra nostra, concessimus et licentiam dedimus pro nobis, heredibus et successoribus nostris quantum in nobis est, dilectis nobis Jacobo le Botiller, comiti de Ormond, Johanni domino Talbot et Ffurnyvall, Hugoni Banent, clerico, thesaurario nostro in Hibernia, Waltero Tirrell, militi, majori civitatis nostre Dublini, Johanni Blakenay, Reginaldo Suyterby, Willemo Tynbegh, Johanni Drake, Thome Cusak, Luco Dowedale, Roberto Gallan, Johanni Fil Hugonis Whits, Thome Shortales, Johanni Kilbery, Johanni Barret, Richardo Gustats, Ricardo Bone, Radulpho Pembroke, Johanni Coryngham, Roberto d'Irland, Johanni Elys, civibus civitatis nostre predicte, quod ipsi vel illi qui de ipsis supervixerint, ordinare possint quondam capellam ad laudem Dei et beate Marie virginis et honorem sancti Georgii martiris, in aliquo certo loco infra ffranchesiam aut libertatem civitatis nostre Dublini ubi melius et convenientius juxta discrecionem et ordinacionem eorumdem comitis, Johannis, Hugonis, Walteri, Johannis, Reginaldi, Willemi, Johanni, Thome, Luce, Roberti, Johannis, Thome, Johannis, Johannis, Richardi, Ricardi, Radulphi, Johannis, Roberti et Johannis vel alicujus eorumdem qui de ipsis supervixerint melius videbitur expedire. Et quod dicti comes, Johannes, Hugo, Walterus, Johannes, Reginaldus, Willemus, Johannes, Thomas, Lucas, Robertus, Johannes, Thomas, Johannes, Johannes, Richardus, Ricardus, Radulphus, Johannes, Robertus et Johannes aut illi qui de se ipsis supervixerint, ad laudem Dei ac beate Marie virginis et honorem dicti sancti Georgii, ut prefertur, quandam fraternitatem sive gildam successive et in successionem perpetuam de se ipsis ac aliis personis, tam hominibus quam mulieribus, in dicta capella sancti Georgii acceptare possint, et quod fratres fraternitatis aut gilde predicte sic incepte, inchoate, inite, facte, fundate, ordinate et stabilite, singulis annis duos magistros de se ipsis qui regimen, gubernacionem et supervisum fraternitatis sive gilde hujusmodi ac custodiam omnium terrarum, tenementorum, redditum, serviciorum, possessionum, bomorum et catallorum qui eidem fraternitati vel gilde exuunt adquiri, dari, concedi aut assignari vel ad eandem fraternitatem sive gildam pertineri contigit, habeant singulis annis plenam potestatem eligere, ordinare et successive constituere ac illos magistros de anno in annum et tempore in tempus cum opus et necesse fuerit de officiis predictis amonere et exonerare ac quosdam alios suis loco et nomine prout eis placuerit ponere, substituere et subrogare necnon fraternitatem vel gildam perpetuam inter se et de ipsis facere inchoare et inire, ac sigillum commune pro negociis et agendas ad eandem fraternitatis sive gildam exuunt spectantibus deserviturum, habere et exidere possint ac eciam quod magistri predicti et successores sui magistri ibidem qui pro tempore fuerint pro fraternitate vel gilda illa ac pro terries, tenementis, redditibus, serviciis, possessionibus, bonis et catallis ejusdam fraternitatis aut gilde in quibuscumque accionibus, causis, querelis, demandis et plitis tam realibus et personalibus quam mixtis cujuscumque generis fuerint vel nature, per nomen magistrorum fraternitatis sive gilde sancti Georgii Dublini coram judicibus secularibus et ecclesiasticis quibuscumque implicent et implicentur, respondeant et respondeantur ac implicare et implicari necnon respondere et responderi possint et debeant. Et quod idem comes, Johannes, Hugo, Walterus, Johannes, Reginaldus, Willemus, Johannes, Thomas, Lucas, Robertus, Johannes, Thomas, Johannes, Johannes, Richardus, Ricardus, Radulphus, Johannes, Robertus et Johannes ac singuli fratres fraternitatis vel gilde predicte et successores sui magistri et fratres ejusdem fraternitatis sive gilde convenient et convenire valeant locis temporibus congruis et oportunis quociens et quando eis melius placuerit ad tractandum, concordandum et communicandum inter se ipsos una cum aliis pro consilio et avisamento habendis pro statu et bono regimine dicte fraternitatis vel gilde ac fratrum et sororum ejusdem fraternitatis aut gilde et successorum suorum, ordinacionesque licitas et honestas ad laudem Dei ac beate Marie virginis et honorem dicti sancti Georgii, pro bona gubernacione dicte fraternitatis sive gilde, de anno in annum et tempore in tempus faciendas, et easdem ordinaciones similiter de tempore in tempus cum opus et necesse fuerit augmentare vel minuere secundum discrecionem ipsorum magistrorum et fratrum fraternitatis vel gilde predicte et successorum suorum magistrorum et fratrum dicte fraternitatis aut gilde imperpetuum. Ulterius, quod de uberiori gracia nostra speciali concessimus dictis comiti, Johanni, Hugoni, Waltero, Johanni, Reginaldo, Willemo, Johanni, Thome, Luco, Roberto, Johanni, Thome, Johanni, Johanni, Richardo, Ricardo, Radulpho, Johanni, Roberto, Johanni quod ipsi vel illi qui de ipsis supervixerint, ad laudem Dei ac beate Marie virginis et honorem predicti sancti Georgii facere, ordinare et stabilire possint juxta discrecionem ordinacionem et provisionem ipsorum comitis, Johannis, Hugonis, Walteri, Johannis, Reginaldi, Willemi, Johanni, Thome, Luce, Roberti, Johannis, Thome, Johannis, Johannis, Richardi, Ricardi, Radulphi, Johannis, Roberti et Johannis vel alicujus eorumdem qui de ipsis supervixerint quondam cantariam unius capellani vel plurimorum capellanorum divina singulis diebus in supradicta capella imperpetuum celebraturorum pro salubri statu nostro ac Jacobi le Botiller, comitis de Ormond, prefati justiciarii nostri, necnon Johanne, consortis ipsius comitis, et liberorum suorum, et predicti Johannis, domini Talbot et Furnyvall, necnon Margarete, consortis ipsius Johannis, et liberorum suorum, et predicti thesaurarii nostri ac majoris et concivium antedictorum ac fratrum et sororum fraternitatis sive gilde quamdiu vixerint, et pro animabus carissimi patris nostri ac nobelium progenitorum nostrorum, necnon omnium et singulorum superius expressatorum cum ab hac luce migraverint et fratrum et sororum dicte fraternitatis vel gilde ac eorum successorum (…) ac omnium fidelium defunctorum imperpetuum, et quod predicti magistri ac fratres et sorores fraternitatis aut gilde predicte qui pro tempore fuerint, predictos capellanum seu capellanos de anno in annum et tempore in tempus deponere possint et amonere, et alios idoneos (…) possint prout eis placuerit et quod dicti magistri ac fratres et sorores et eorum successores, magistri ac fratres et sorores ejusdem fraternitatis sive gilde convenire possint locis et temporibus oportunis quando eis melius placuerit ad tractandum et ordinandum pro can(…) ordinacionem in hac parte facienda. Et insuper concessimus et licenciam dedimus prefatis magistris, fratribus et sororibus dicte fraternitatis sive gilde et successoribus suis pro tempore existentibus cum dicta fraternitas vel gilda sit facta vel ordinata et stabilita, ut prefert, quod ipsi adquirere possint terras, tenementa, redditus, servicia et advocaciones ecclesiarum sive capellarum, tam in dominico et feodo quam in reversione, cum pertinenciis usque ad valorem centum librarum per annum ultra onera et reprisas, licet de nobis in capite seu de aliis tenentur habenda et tenenda sibi et successoribus suis magistris ac fratribus et sororibus ejusdem fraternitatis aut gilde imperpetuum de capitalibus dominis feodorum per servicia inde debita et de jure consueta, ad inveniendum, supportandum et sustenandum omnia dicte cantarie unius, capellani vel plurimorum cappelanorum divina in dicta cantaria, ut predictum est, celebraturorum ac alia opera pietatis pro statu et animabus antedictis facienda imperpetuum. Statuto de terris, tenementis ad manum mortuam non ponendum edito seu aliis statutis vel ordinacionibus quibuscumque, ante hec tempora in contrarium similiter dictis non obstentibus. Volentes quod predicti comes, Johannes, Hugo, Walterus, Johannes, Reginaldus, Willemus, Johannes, Thomas, Lucas, Robertus, Johannes, Thomas, Johannes, Johannes, Richardus, Ricardus, Radulphus, Johannes, Robertus et Johannes vel heredes sui seu magistri dicte fraternitatis sive gilde aut fratres et sorores ejusdem fraternitatis aut gilde vel eorum successores racione statutorum, ordinacionum aut aliorum premissorum per nos, heredes vel successores nostros, justiciarios, escaetores, vicecomites aut alios ballivos seu ministros nostros vel heredum nostrorum seu successorum nostrorum nuper regum Anglie aut alios quoscumque inde occasionentur, inquietentur, molestentur in aliquo seu graventur. In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes, teste prefato justiciario nostro, apud Dublinum vicesimo septimo die junii anno regni nostri quarto.

Headquarters, Dublin City Public Libraries & Archive, 138-144 Pearse Street, Dublin 2
Tel: +353 (1) 674 4800   Fax: +353 (1) 674 4879   Email: dublinpubliclibraries@dublincity.ie
Copyright © Dublin City Council