All Hallows

- Next

All Hallows 1

MAH/1

Not dated

Formerly sealed on scrip of parchment

 

 

 

 

 

 

 

 Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint, frater Ricardus, prior Omnium Sanctorum Dublinie et ejusdem loci conventus salutem in Domino. Vestra noverit universitas nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Rogero Cornubiensi et heredibus suis, quandam particulam terre nostre in suburbio Dublinie in paraochia sancte Marie de Hulle, videlicet terram illam que jacet inter terram Rogeri Cornubiensis ex una parte, et terram que fuit Hamundi Ruffi ex altera, et continet in fronte triginta pedes versus australem partem, et durat in longum versus aquilonem usque ad terram predicti Hamundi Ruffi, tenendam et habendam de nobis et sucesoribus nostris sibi et heredibus suis libere et quiete, integre et plenarie et jure hereditario, sicut terram liberi burgagii, reddendo inde anuatim duos solidos sterlingorum ad duos terminos anni, videlicet xii denarios ad Pascham et totidem ad festum sancti Michaelis pro omni servicio, exactione et demanda, et mutatione heredum dimidiam libram eymini de recognitione. Si vero dictus R., vel heredes sui post ipsum, dictam terram alienare voluerint, primo nobis offeratur pro eodem pretio quo alius eam habere poterit. Quod si eam ita retinere noluerimus, faciant dictus R. et heredes sui libitum suum de dicta terra, salvo domui nostro redditum prenominato. Ut igitur habet nostra donatio, concesscio robur obtineat firmiter in perpetuum, presenti scripto sigilli nostri inpressionem aponi fecimus, hiis testibus : Stefano de Lamore, Radulfo de Forda, Waltero Selewode, Roberto Textore, Henricio de Hulla, Johanne de Hulla, Simone Clerico et aliis multis.

Headquarters, Dublin City Public Libraries & Archive, 138-144 Pearse Street, Dublin 2
Tel: +353 (1) 674 4800   Fax: +353 (1) 674 4879   Email: dublinpubliclibraries@dublincity.ie
Copyright © Dublin City Council