All Hallows

Previous - Next

All Hallows 2

MAH/2

Weys (?), 21 October 1333

Sealed on scrip of parchment, brown wax (the seal of the chapter is missing)

 

Adam, permissione divina episcopus Ffernensis, religiosis viris priori et canonicis domus Omnium Sanctorum juxta Dublinum salutem, graciam et benedictionem. Sancte religionis puritatem pariter et decorem, qui in vestro prioratu sedule vigerii dinoscitur, pio pensantes affectu necnon et cultum divinum modis quibus poterimus gracia desuper nobis savente augmantare et conservari mente solicita cupientes, ecclesiam de Rachmacnech nostre diocesis, quam ex donacione nobilis viri Williami dudum comitis mariscalli, atque ex concessione bone memorie Hugonis, episcopi Ffernensis predecessoris nostri, a tempore quo non extat memoria, in proprios usus possedistis et in presentibus possidetis, de communi et unanimi voluntate at consensu decani et capituli ecclesie nostre Ffervensis vobis et successoribus vestris imperpetuum concedimus et confirmamus habendam et tenendam eandemque cum omnibus juribus suis et pertinenciis prioratui vestro antedicto pontificali auctoritate unimus et consolidamus, salva nobis et successoribus nostris ordinacione vicarie ecclesie antedicte, prout nos et predecessores nostri temporibus retroactis facere consuevimus et consueverunt. In cujus rei testimonium sigillum nostrum, una cum sigillo communi dicti capituli nostri Ffernensis, presentibus apponi fecimus. Datum apud Weys die jovis proximo post festum beati Laurencii martiris anno Domini M CCC tricesimo tertio.

Headquarters, Dublin City Public Libraries & Archive, 138-144 Pearse Street, Dublin 2
Tel: +353 (1) 674 4800   Fax: +353 (1) 674 4879   Email: dublinpubliclibraries@dublincity.ie
Copyright © Dublin City Council