Miscellenea

- Next

DCLA/Misc. 001
Formerly pendant sealed on scrip of parchment
On the dorse: Carta de villa persono de dono Ade Hereford

c. 1350 Adam de Hereford Grant of lands and half the river Liffey at the Salmon Leap to Thomas FitzPeter and his heirs, with the right of owning a mill

 

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Adam de Hereford dedi et concessi Thome, filio Petri, clerico, unam capitatam de terra mea que est inter terram de Kildrophed et terram meam de Saltu Salmonum super aquam de Ansiphin, cum medietate totius aque de Ansephin quanter terra predicta durat in longitudine ipsius aque, et cum stagno molendini faciendo ex transverso totius aque usque ad terram unam ex altera parte maris, pro servicio suo et homagio sicut ei peramlata est et mensurata per Johannem de Possewik, senescallum tunc temporis, et per plusores alios fideles meos de Saltu Salmonum, cum quum pastura et omni aisiamento ad sua propria de tota illa pastura, que est inter terram illam et Kilmacrithok et ex aletra parte, versus austrum et occidentem, juxta terram Milonis de Rochefordi, et ex altera parte extendit versus aquilonem, tenendam et habendam tota vita sua de me et heredibus meis in liberum sockagium, cum omni omni libertate et libera consuetudine sicut ego illi predictam terram liberius et melius in liberum sockagium dare possum in bosco, in plano, in ecclesiis et capellis, in molendinis, in pistariis, in essartis et in omnibus edificiis faciendis et firmandis cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus ubique reddendo. Inde annuatim dum vixerit quadraginta solidos mihi vel meis, medietate in annunciatione sancta Marie et aliam medietatem in festo sancti Michaeli, pro omni servisio et exaccione et demanda. Post obitum vero dicti Thome, predictam terram dedi et concessi Stephano, filio suo, quem de sacro fontebaptismatis levam, pro homagio suo et servicio tenendam et habendam, illi et heredibus suis de me et heredibus meis jure hereditario, sic libere sic plenarie sic integer in omnibus sicut ego illi predictam terram liberius et melius dare possum, videlicet tantum unum par albarum cirothecarum vel unum denarium ad pascha pro recognicione pro omnibus exaccionibus et demandis. Si vero dictus Stephanus sine herede forsitan obierit, predictam terram Johanni, fratri suo ex patre et matre, dedi et concessi pro homagio suo et servicio tenendam et habendam, illi et heredibus suis de me et heredibus meis, sic integer et plenarie in omni ut ego Stephano fratri suo dedi, et ego et heredes mei predictam terram illis et heredibus suis contra omnes warentizare debeo. Et quod volo quod hec mea donacio in posterum rata et firma permaneat, presentem cartam sigillo meo confirmavi hiis testibus : Hugone de Leghe, Rogero Hereford, Ricardo de Stewu, Hugone de Possewik, Pagano de Rupe, Johanne filio Walterim Rogero Marescallo, Jacobo clerico cum presentibus aliis.

Headquarters, Dublin City Public Libraries & Archive, 138-144 Pearse Street, Dublin 2
Tel: +353 (1) 674 4800   Fax: +353 (1) 674 4879   Email: dublinpubliclibraries@dublincity.ie
Copyright © Dublin City Council