Miscellenea

Previous - Next

2 bound parchments
Formerly pendant sealed on scrip of parchment

Misc. 002a 08/08/1340 Adam the Whitsmith Release of a house in Saint Thomas street to Wolfrane Berneval
Latin 75mm x 205 mm

Misc. 002b 05/07/1407 Wolfrane Berneval Release of a house in Saint Thomas street to Robert Berneval
Latin 75mm x 210mm

 

Misc. 002a

75mm x 205 mm Dublin, 8 August 1340

Pateat universio per presentes me, Adam the Whitsmyth, remisisse, relaxasse et omnino pro me et heredibus meis in perpetuum quiete clamasse Wolfranno de Bernevale, heredibus et assignatis suis totum jus meum et clameum quod habeo, habui seu aliquo modo in posterum habere potere vel potui in uno mesnagio cum pertinenciis in suburbio Dublini in vico sancti Thome martirii in parochia sancte Katerine, ita quod nec ego dictus Adam nec heredes mei nec aliquis alius nomine meo seu heredum meorum aliquid juris vel clamei in predicto mesnagio cum pertinenciis de cetero exigere, vendicare seu nupsincare potere seu poterimus in perpetuum, sed omne jus nostrum et accio nostra inde in perpetuum sint extincta. Et ego predictus Adam et heredes mei predictum mesnagium cum pertinenciis predicto Wolfranno, heredibus et assignatis suis contra omnes homines warantizabimus, acquitabimus et defendemus in perpetuum. In cujus rei testimonium presentibus sigillum meum apposui hiis testibus : Kenewreki Thernian tunc majore civitatis Dublinim Johanne Callan et Sed Rovestok tunc ballivis ejusdem civitatism Waltero Tombe clericom Johanne Dalymor clerico, Roberto Conorm Thoma Westhm(...) et multis aliis. Datum Dublini die martis proximo ante festum sancti Laurencii martirii anno regni regis Edwardi tercii post conquestum Anglie quarto decimo regni vero sui, Francie primo.


Misc 0002b

75mm x 210mm 5 July 1407

Pateat universio per presentes me, Wolfrannum Bernevale, remisisse, relaxasse a omnino pro me et heredibus meis in perpetuum quiete clamasse Roberto Bernevale, heredibus et assignatis suis totum jus meum et clameum quod habeo, habui seu aliquo modo in posterum habere potere vel potui, in uno mesnagio cum pertinenciis in suburbio Dublini in vico sancti Thome martirii in parochia sancte Katerine, ita quod nec ego dictus Wolfrannus, nec heredes mei nec aliquis alius nomine meo seu heredum meorum aliquid juris vel clamei in predicto mesnagio cum pertinenciis de cetero exigere, vendicare seu nupsincare potere seu poterimus in perpetuum, sed omne jus nostrum et accio nostra inde in perpetuum sint extincta. Et ego predictus Wolfrannus et heredes mei predictum mesnagium cum pertinenciis predicto Roberto, heredibus et assignatis suis contra omnes homines warantizabimus et defendemus in perpetuum. In cujus rei testimonium presentibus sigillum. Datum die martis proximo post festum sancti Petri apostoli anno regni regis Henrici quarti octavo.

Headquarters, Dublin City Public Libraries & Archive, 138-144 Pearse Street, Dublin 2
Tel: +353 (1) 674 4800   Fax: +353 (1) 674 4879   Email: dublinpubliclibraries@dublincity.ie
Copyright © Dublin City Council